Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. carminaque edideram, cum te delicta notantem
  2. praeterii totiens inreprehensus [*](inrequietus) eques.
  3. ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi
  4. scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
  5. sera redundavit veteris vindicta libelli,
  6. distat et a meriti tempore poena sui.
  7. ne tamen omne meum credas opus esse remissum..
  8. saepe dedi nostrae grandia vela rati.
  9. sex ego Pastorum scripsi totidemque libellos,
  10. cumque suo finem mense volumen habet,
  11. idque tuo nuper scriptum sub nomine. Caesar,
  12. et tibi sacratum sors mea rupit opus;
  13. et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis,
  14. quaeque gravis debet verba cothurnus habet,
  15. dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis
  16. defuit, in facies corpora versa novas,
  17. atque utinam revoces animum paulisper ab ira,
  18. et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?
  19. pauca, quibus prima surgens ab origine mundi
  20. in tua deduxi tempora. Caesar, opus!