Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scilicet in domibus nostris [*](vestris corr. σ ) ut prisca virorum
  2. artificis fulgent corpora picta manu,
  3. sic quae concubitus varios venerisque figuras
  4. exprimat, est aliquo parva tabella loco.
  5. utque sedet vultu fassus Telamonius iram,
  6. inque oculis facinus barbara mater habet,
  7. sic madidos siccat digitis Venus uda capillos,
  8. et modo maternis tecta videtur aquis,
  9. bella sonant alii telis instructa eruditis,
  10. parsque tui generis, pars tua facta canunt,
  11. invida me spatio natura coercuit arto,
  12. ingenio vires exiguasque dedit,
  13. et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor
  14. contulit in Tyrios arma virumque toros,
  15. nec legitur pars ulla magis de corpore toto,
  16. quam non legitimo foedere iunctus amor.
  17. Phyllidis hic idem teneraeque Amaiyllidis ignes
  18. bucolicis iuvenis luserat ante modis,
  19. nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:
  20. supplicium patitur non nova culpa novum;