Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nubilis hos virgo matronaque virque puerque
  2. spectat, et ex magna parte senatus adest,
  3. nec satis incestis temerari vocibus aures;
  4. adsuescunt oculi multa pudenda pati;
  5. cumque fefellit amans aliqua novitate maritum,
  6. plauditur et magno palma favore datur; quodque [*]( quoque)
  7. minus prodest, scaena [*](poena: scaena Heumann) est lucrosa poetae,
  8. tantaque non parvo crimina praetor emit.
  9. inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:
  10. empta tibi magno talia multa leges.
  11. haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti
  12. maiestas adeo comis ubique tua est—
  13. luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,
  14. scaenica vidisti lentus adulteria.
  15. scribere si fas est imitantes turpia mimos,
  16. materiae minor est debita poena meae.
  17. an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum,
  18. quodque licet, mimis scaena licere dedit?
  19. et mea sunt populo saltata poemata saepe,
  20. saepe oculos etiam detinuere tuos.