Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. parva sit ut ternis [*](sed uternis (vel internis vel interius) corr. Ehwald) instructa tabella lapillis,
  2. in qua vicisse est continuasse suos,
  3. quique alii lusus—neque enim nunc persequar omnes—
  4. perdere, rem caram, tempora nostra solent.
  5. ecce canit formas alius laetusque pilarum,
  6. hic artem nandi praecipit, ille trochi.
  7. composita est aliis fucandi cura coloris,
  8. hic epulis leges hospitioque dedit;
  9. alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat,
  10. quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.
  11. talia luduntur fumoso mense Decembri,
  12. quae damno nulli composuisse fuit.
  13. his ego deceptus non tristia carmina feci,
  14. sed tristis nostros poena secuta iocos.
  15. denique nec video tot de scribentibus unum,
  16. quem sua perdiderit Musa; repertus ego.
  17. quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
  18. qui semper vetiti [*](victi vel iunctum: vetiti σ ) crimen amoris habent,
  19. in quibus assidue cultus procedit adulter,
  20. verbaque dat stulto callida nupta viro?