Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec mihi materiam bellatrix Roma negabat,
  2. et pius est patriae facta referre labor.
  3. denique cum meritis impleveris omnia, Caesar,
  4. pars mihi de multis una canenda fuit,
  5. utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
  6. traxissent animum sic tua facta meum.
  7. arguor iumento, tenuis mihi campus aratur;
  8. illud erat magnae fertilitatis opus.
  9. non ideo debet pelago se credere, siqua
  10. audet in exiguo ludere cumba lacu.
  11. forsan—et hoc dubitem—numeris levioribus aptus
  12. sim satis, in parvos sufficiamque modos:
  13. at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantes
  14. dicere, conantem debilitabit onus
  15. divitis ingenii est immania Caesaris acta
  16. condere, materia ne superetur opus.
  17. et tamen ausus eram; sed detrectare videbar,
  18. quodque nefas, damno viribus esse tuis.
  19. ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni,
  20. et falso movi pectus amore meum.