Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sumpserit Aeneadum genetrix ubi prima, requiret,
  2. Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
  3. persequar inferius, modo si licet ordine ferri,
  4. posse nocere animis carminis omne genus.
  5. non tamen idcirco crimen liber omnis habebit :
  6. nil prodest, quod non laedere possit idem.
  7. igne quid utilius? siquis tamen urere tecta
  8. comparat, audaces instruit igne manus.
  9. eripit interdum, modo dat medicina salutem,
  10. quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.
  11. et latro et cautus praecingitur ense viator;
  12. ille sed insidias, hic sibi portat opem.
  13. discitur innocuas ut agat facundia causas;
  14. protegit haec sontes, inmeritosque premit.
  15. sic igitur carmen, recta si mente legatur,
  16. constabit nulli posse nocere meum.
  17. at quasdam vitio. quicumque hoc concipit, errat,
  18. et nimium scriptis arrogat ille meis.
  19. ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent
  20. nequitiae: tolli tota theatra iube!