Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. unde precor supplex ut nos in tuta releges,
  2. ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
  3. ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister,
  4. neve tuus possim civis ab hoste capi.
  5. fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum
  6. Caesaribus salvis barbara vincla pati.
  7. perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,
  8. alterius facti culpa silenda milli'.
  9. nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera. Caesar,
  10. quem nimio plus est indoluisse semel.
  11. altera pars superest, qua turpi carmine factus
  12. arguor obsceni doctor adulterii,
  13. fas ergo est aliqua caelestia pectora falli,
  14. et sunt notitia multa minora tua;
  15. utque deos caelumque simul sublime tuenti
  16. non vacat exiguis rebus adesse Iovi,
  17. de te pendentem sic dum circumspicis orbem,
  18. effugiunt curas inferiora tuas.
  19. scilicet imperii princeps statione relicta
  20. imparibus legeres carmina facta modis?