Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Livia sic tecum sociales compleat annos,
  2. quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,
  3. quae si non esset, caelebs te vita deceret,
  4. nullaque, cui posses esse maritus, erat;
  5. sospite sit tecum [*](si tecum vel sic te sit corr. σ ) natus quoque sospes, et olim
  6. imperium regat hoc cum seniore senex;
  7. ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes,
  8. per tua perque sui facta parentis eant;
  9. sic adsueta tuis semper Victoria castris
  10. nunc quoque se praestet notaque signa petat,
  11. Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis,
  12. ponat et in nitida laurea serta coma,
  13. per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas,
  14. auspicium cui das grande deosque tuos,
  15. dimidioque tui praesens es et aspicis [*](et (es) respicis: es et aspicis σ ) urbem,
  16. dimidio procul es saevaque bella geris;
  17. hic tibi sic redeat superato victor ab hoste,
  18. inque coronatis fulgeat altus equis,—
  19. parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde,
  20. heu nimium misero cognita tela mihi!