Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed solet interdum fieri placabile numen:
  2. nube solet pulsa candidus ire dies.
  3. vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,
  4. quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
  5. ipse licet sperare vetes, sperabimus usque [*](utque vel atque: usque Heinsius);
  6. hoc unum fieri te prohibente potest,
  7. spes mihi magna subit, eum te, mitissime princeps,
  8. spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.
  9. ac veluti ventis agitantibus aera non est
  10. aequalis rabies continuusque furor,
  11. sed modo subsidunt intermissique silescunt,
  12. vimque putes illos deposuisse suam:
  13. sic abeunt redeuntque mei variantque timores,
  14. et spem placandi dantque negantque tui.
  15. per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque
  16. tempora, Romanum si modo nomen amant,
  17. per patriam, quae te tuta et secura parente est,
  18. cuius, ut in populo, pars ego nuper eram,
  19. sic tibi, quem semper factis animoque mereris,
  20. reddatur gratae debitus urbis amor;