Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes
  2. pressere hoc fluctus oceanusque caput,
  3. cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?
  4. cur imprudenti cognita culpa mihi?
  5. inscius Actaeon vidit sine veste Dianam:
  6. praeda fuit canibus non minus ille suis.
  7. scilicet in superis etiam fortuna luenda est,
  8. nec veniam laeso numine casus habet,
  9. illa nostra die, qua me malus abstulit error,
  10. parva quidem periit, sed sine labe domus:
  11. sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo
  12. clara nec ullius nobilitate minor,
  13. et neque divitiis nec paupertate notanda,
  14. unde sit in neutrum conspiciendus eques.
  15. sit [*](sit si vel sic) quoque nostra domus vel censu parva vel ortu,[*](ortu astu)
  16. ingenio certe non latet illa meo,
  17. quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus,
  18. grande tamen toto nomen ab orbe fero,
  19. turbaque doctorum Nasonem novit et audet
  20. non fastiditis adnumerare viris.