Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Siquis habes nostris similes in imagine vultus,
  2. deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
  3. ista decent laetos felicia signa poetas :
  4. temporibus non est apta corona meis.
  5. hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
  6. in digito qui me fersque refersque tuo,
  7. effigiemque meam fulvo complexus in auro
  8. cara relegati, quae potes, ora vides.
  9. quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
  10. ‘quam procul a nobis Naso sodalis abest!
  11. grata tua est pietas, sed carmina maior imago
  12. sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
  13. carmina mutatas hominum dicentia formas,
  14. infelix domini quod fuga rupit opus.
  15. haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
  16. ipse mea posui maestus in igne manu.
  17. utque cremasse suum fertur sub stipite natum
  18. Thestias et melior matre fuisse soror,
  19. sic ego non meritos mecum peritura libellos
  20. imposui rapidis viscera nostra rogis: