Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae,
  2. nec tantum Coo [*](Coo Clario) Bittis [*](battis corr. Merkel) amata suo est,
  3. pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres,
  4. digna minus misero, non meliore viro.
  5. te mea supposita veluti trabe fulta ruina est:
  6. siquid adhuc ego sum, muneris omne
  7. tui est. tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis,
  8. naufragii tabulas qui petiere mei.
  9. utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
  10. incustoditum captat ovile lupus,
  11. aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod
  12. sub nulla positum cernere possit humo,
  13. sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis
  14. in bona venturus, si paterere, fuit.
  15. hunc tua per fortis virtus summovit amicos,
  16. nulla quibus reddi gratia digna potest,
  17. ergo quam misero, tam vero teste probans,
  18. hic aliquod pondus si modo testis habet.
  19. nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,
  20. aut comes extincto Laodamia viro.