Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nos freta sideribus totis distantia mensos
  2. sors tulit [*](sors tulit σ detulit) in Geticos Sarmaticosque sinus,
  3. ille habuit fidamque manum sociosque fideles:
  4. me profugum comites deseruere mei.
  5. ille suam laetus patriam victorque petebat:
  6. a patria fugi victus et exul ego.
  7. nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Samosve,
  8. poena quibus non est grandis abesse locis,
  9. sed quae de septem totum circumspicit orbem
  10. montibus, imperii Roma deumque locus,
  11. illi corpus erat durum patiensque laborum:
  12. invalidae vires ingenuaeque mihi.
  13. ille erat assidue saevis agitatus in armis :
  14. adsuetus studiis mollibus ipse fui.
  15. me deus oppressit, nullo mala nostra levante:
  16. bellatrix illi diva ferebat opem.
  17. cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis,
  18. illum Neptuni, me Iovis ira premit,
  19. adde, quod illius pars maxima ficta laborum,
  20. ponitur in nostris fabula nulla malis.