Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut foret exemplum veri Phoceus amoris,
  2. fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae.
  3. si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes,
  4. Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret.
  5. scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
  6. tempore sic duro est inspicienda fides,
  7. dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno,
  8. indelibatas cuncta sequuntur opes:
  9. at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
  10. agminibus comitum qui modo cinctus erat.
  11. atque haec, exemplis quondam collecta priorum,
  12. nunc mihi sunt propriis cognita vera malis,
  13. vix duo tresve mihi de tot superestis amici :
  14. cetera Fortunae, non mea turba fuit.
  15. quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis,
  16. et date naufragio litora tuta meo,
  17. neve metu falso nimium trepidate, timentes,
  18. hac offendatur ne pietate deus!
  19. saepe fidem adversis etiam laudavit in armis,
  20. inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat,