Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Tinguitur oceano custos Erymanthidos ursae,
  2. aequoreasque suo sidere turbat aquas.
  3. nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
  4. sponte, sed audaces cogimur esse metu.
  5. me miserum! quantis increscunt aequora ventis,
  6. erutaque ex imis fervet harena fretis!
  7. monte nec inferior prorae puppique recurvae
  8. insilit et pictos verberat unda deos.
  9. pinea texta sonant, pulsi [*](pulsu Rothmaler) stridore rudentes,
  10. ingemit et nostris ipsa carina malis.
  11. navita confessus gelidum pallore timorem,
  12. iam sequitur victus, non regit arte ratem,
  13. utque parum validus non proficientia rector
  14. cervicis rigidae frena remittit equo.
  15. sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae,
  16. aurigam video vela dedisse rati.
  17. quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,
  18. in loca iam nobis non adeunda ferar.
  19. nam procul Illyriis laeva de parte relictis
  20. interdicta mihi cernitur Italia.