Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
  2. formaque non taciti funeris intus erat.
  3. femina virque meo, pueri quoque funere maerent,
  4. inque domo lacrimas angulus omnis habet.
  5. si licet exemplis in parvis [*](parvo) grandibus uti,
  6. haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
  7. iamque quiescebant voces hominumque canumque,
  8. Lunaque nocturnos alta regebat equos.
  9. hanc ego suspiciens et ad hanc [*](ab hac) Capitolia cernens,
  10. quae nostro frustra iuncta fuere Lari,
  11. numina vicinis habitantia sedibus, inquam,
  12. ‘iamque oculis numquam templa videnda meis,
  13. dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,
  14. este salutati tempus in omne mihi.
  15. et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
  16. attamen hanc odiis exonerate fugam,
  17. caelestique viro, quis me deceperit error,
  18. dicite, pro culpa ne scelus esse putet,
  19. ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
  20. placato possum non miser esse deo.’