Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira,
  2. hanc sinite infelix in loca iussa feram,
  3. si quantam [*](quoque quam vel quia: quantam Rappold) merui, poena me perdere vultis,
  4. culpa mea est ipso iudice morte minor.
  5. mittere me Stygias si iam voluisset in undas
  6. Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.
  7. est illi nostri non invidiosa cruoris
  8. copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret,
  9. vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
  10. contenti nostris iam, precor, este malis!
  11. nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
  12. quod periit, salvum iam caput esse potest,
  13. ut mare considat ventisque ferentibus utar,
  14. ut mihi parcatis, non minus exul ero.
  15. non ego divitias avidus sine fine parandi
  16. latum mutandis mercibus aequor aro,
  17. nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,
  18. oppida non Asiae, non loca visa prius,
  19. non ut Alexandri claram delatus ad urbem
  20. delicias videam, Nile iocose, tuas.