Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. o bene, quod non sum mecum conscendere passus,
  2. ne mihi mors misero bis patienda foret!
  3. at nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo,
  4. dimidia certe parte superstes ero.
  5. ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
  6. quantus ab aetherio personat axe fragor!
  7. nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis,
  8. quam grave balistae moenia pulsat onus.
  9. qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
  10. posterior nono est undecimoque prior.
  11. nec letum timeo; genus est miserabile leti.
  12. demite naufragium, mors mihi munus erit.
  13. est aliquid, fatove suo ferrove [*](fatove ferrove Heinsius: fatoque ferroque) cadentem
  14. in solida [*](solita: solida σ ) moriens ponere corpus humo,
  15. et mandare suis aliqua et [*](aliquid et corr. σ ) sperare sepulcrum
  16. et non aequoreis piscibus esse cibum,
  17. fingite me dignum tali nece, non ego solus
  18. hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit?
  19. pro superi viridesque dei, quibus aequora curae,
  20. utraque iam vestras sistite turba minas,