Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Littera quaecumque est toto tibi lecta libello,
  2. est mihi sollicito tempore facta viae.
  3. aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri,
  4. scribentem mediis Hadria vidit aquis,
  5. aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon,
  6. alteraque est nostrae sumpta carina fugae,
  7. quod facerem versus inter fera murmura ponti,
  8. Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.
  9. ipse ego nunc [*](ego nunc etenim) miror tantis animique marisque
  10. fluctibus ingenium non cecidisse meum.
  11. seu stupor huic studio sive est insania nomen,
  12. omnis ab hac cura cura levata [*](cura levata mens relevata) mea est,
  13. saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis,
  14. saepe minax Steropes sidere pontus erat,
  15. fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae,
  16. aut Hyadas seris hauserat Auster aquis,
  17. saepe maris pars intus erat, tamen ipse trementi
  18. carmina ducebam qualiacumque manu.
  19. nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,
  20. inque modum tumuli concava surgit aqua.