Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. carmina secessum scribentis et otia quaerunt;
  2. me mare, me venti, me fera iactat hiems.
  3. carminibus metus omnis obest [*](abest corr. Francius); perditus ensem
  4. haesurum iugulo iam puto iamque meo.
  5. haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus,
  6. scriptaque cum venia qualiacumque leget.
  7. da mihi Maeoniden et tot circumice [*](circumice Heinsius: circumspice) casus,
  8. ingenium tantis excidet omne malis.
  9. denique securus famae, liber, ire memento,
  10. nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
  11. non ita se nobis praebet Fortuna secundam,
  12. ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
  13. donec eram sospes, tituli tangebar amore,
  14. quaerendique mihi nominis ardor erat.
  15. carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi,
  16. sit satis; ingenio sic fuga parta meo.
  17. tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam,
  18. di facerent, possem nunc meus esse liber!
  19. nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem,
  20. ignotum populo posse venire puta.