Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto—
  2. nam spes est animi nostra timore minor—
  3. quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira
  4. et poenae tu sis altera causa, cave!
  5. cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
  6. contigerisque tuam, scrinia curva, domum,
  7. aspicies illic positos ex ordine fratres,
  8. quos studium cunctos evigilavit idem.
  9. cetera turba palam titulos ostendet apertos,
  10. et sua detecta nomina fronte geret;
  11. tres procul obscura latitantes parte videbis,—
  12. sic quoque,[*](hi qui vel hi quoque: sic quoque Bentley) quod nemo nescit, amare docent.
  13. hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,
  14. Oedipodas facito Telegonosque voces.
  15. deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
  16. ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
  17. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
  18. nuper ab exequiis carmina rapta meis.
  19. his mando dicas, inter mutata referri
  20. fortunae vultum corpora posse meae.