Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. sic ego. sic Clio: ‘clari monumenta Philippi
  2. aspicis, unde trahit Marcia casta genus,
  3. Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,
  4. in qua par facies nobilitate sua est.
  5. par animo quoque forma suo respondet; in illa
  6. et genus et facies ingeniumque simul.
  7. nec quod laudamus formam, tu turpe putaris:
  8. laudamus magnas hac quoque parte deas.
  9. nupta fuit quondam matertera Caesaris illi.
  10. o decus, o sacra femina digna domo!’
  11. sic cecinit Clio, doctae assensere sorores;
  12. annuit Alcides increpuitque lyram.