Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. dulcis erat mercede labor, tempusque secutum,
  2. quod subito gratae frangeret artis opus ...1
  3. adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,
  4. artifices solos iusserat esse decem.
  5. exilio mutant urbem Tiburque recedunt.
  6. exilium quodam tempore Tibur erat!
  7. quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris:
  8. ducit supremos naenia nulla toros,
  9. servierat quidam, quantolibet ordine dignus,
  10. Tibure, sed longo tempore liber erat.
  11. rure dapes parat ille suo turbamque canoram
  12. convocat; ad festas convenit illa dapes.
  13. nox erat, et vinis oculique animique natabant,
  14. cum praecomposito nuntius ore venit,
  15. atque ita quid cessas convivia solvere? dixit
  16. auctor vindictae nam venit ecce tuae.’
  17. nec mora, convivae valido titubantia vino
  18. membra movent: dubii stantque labantque pedes,
  19. at dominus 1 discedite ‘ait plaustroque morantes
  20. sustulit: in plaustro scirpea lata fuit.