Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat,
  2. quo brevius muris oppida multa tenent,
  3. haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
  4. sed quia luxuria visa nocere sua,
  5. sustinuit tantas operum subvertere moles
  6. totque suas heres perdere Caesar opes,
  7. sic agitur censura et sic exempla parantur,
  8. cum iudex, alios quod monet, ipse facit. [*](12. CN 13. D EID — N)
  9. Nulla nota est veniente die, quam dicere possis.
  10. Idibus Invicto sunt data templa Iovi.
  11. et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.
  12. nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
  13. ‘cur vagus incedit tota tibicen in urbe?
  14. quid sibi personae, quid stola longa volunt?’
  15. sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit: (
  16. possim utinam doctae verba referre deae!)
  17. ‘temporibus veterum tibicinis usus avorum
  18. magnus et in magno semper honore fuit.
  19. cantabat fanis, cantabat tibia ludis,
  20. cantabat maestis tibia funeribus: