Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. parcite, matronae, vetitas attingere vestes:
  2. sollemni satis est voce movere preces,
  3. sitque caput semper Romano tectus amictu,
  4. qui rex in nostra septimus urbe fuit.
  5. arserat hoc templum, signo tamen ille pepercit
  6. ignis: opem nato Mulciber ipse tulit,
  7. namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater
  8. praesignis facie Corniculana fuit.
  9. hanc secum Tanaquil sacris de more peractis
  10. iussit in ornatum fundere vina focum:
  11. hic inter cineres obsceni forma virilis
  12. aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis,
  13. iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa
  14. Servius a caelo semina gentis habet.
  15. signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco
  16. contigit, inque comis flammeus arsit apex.
  17. Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede
  18. Livia, quam caro praestitit ipsa viro.
  19. disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est
  20. porticus, immensae tecta fuisse domus;