Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. alterius prolem melius mandabitis illi:
  2. utilior Baccho quam fuit ipsa suis.
  3. hanc tibi, quo properas? memorant dixisse, Rutili,
  4. luce mea Marso consul ab hoste cades.
  5. exitus accessit verbis, numenque Toleni
  6. purpureum mixtis sanguine fluxit aquis,
  7. proximus annus erat: Pallantide caesus eadem
  8. Didius hostiles ingeminavit opes.
  9. Lux eadem, Fortuna, tua est auctorque locusque;
  10. sed superiniectis quis latet iste togis?
  11. Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi
  12. discrepat et dubium me quoque mentis habet,
  13. dum dea furtivos timide profitetur amores,
  14. caelestemque homini concubuisse pudet
  15. (arsit enim magno correpta cupidine regis
  16. caecaque in hoc uno non fuit illa viro),
  17. nocte domum parva solita est intrare fenestra;
  18. unde Fenestellae nomina porta tenet,
  19. nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,
  20. oraque sunt multa regia tecta toga.