Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant,
  2. turpia femineae terga dedere fugae.
  3. quid petis hinc (cognorat enim) ‘matertera Bacchi?
  4. an numen, quod me, te quoque vexat?’ ait.
  5. illa docet partim, partim praesentia nati
  6. continet, et furiis in scelus isse pudet,
  7. rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,
  8. estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
  9. hospita Carmentis fidos intrasse penates
  10. diceris et longam deposuisse famem;
  11. liba sua properata manu Tegeaca sacerdos
  12. traditur in subito cocta dedisse foco.
  13. nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam:
  14. rustica sedulitas gratior arte fuit.
  15. nunc, ait ‘o vates, venientia fata resigna,
  16. qua licet, hospitiis hoc, precor, adde meis.’
  17. parva mora est, caelum vates ac numina sumit
  18. fitque sui toto pectore plena dei;
  19. vix illam subito posses cognoscere, tanto
  20. sanctior et tanto, quam modo, maior erat.