Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quae dea sit, quare famulas a limine templi
  2. arceat (arcet enim) libaque tosta petat,
  3. Bacche, racemiferos hedera redimite capillos,
  4. si domus illa tua est, dirige vatis opus.
  5. arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino
  6. te, puer, et summa sedula nutrit ope.
  7. intumuit Iuno, raptum quod paelice natum
  8. educet: at sanguis ille sororis erat.
  9. hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,
  10. tuque cadis patria, parve Learche, manu.
  11. maesta Learcheas mater tumulaverat umbras
  12. et dederat miseris omnia iusta rogis.
  13. haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,
  14. prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
  15. est spatio contracta brevi, freta bina repellit
  16. unaque pulsatur terra duabus aquis:
  17. huc venit insanis natum complexa lacertis
  18. et secum e celso mittit in alta iugo.
  19. excipit illaesos Panope centumque sorores,
  20. et placido lapsu per sua regna ferunt.