Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. attonitae flebant demisso crine ministrae:
  2. abstulerat vires corporis ipse timor,
  3. provolat in medium, et magna succurrite! voce
  4. non est auxilium flere Metellus ait.
  5. ‘pignora virgineis fatalia tollite palmis:
  6. non ea sunt voto, sed rapienda manu.
  7. me miserum! dubitatis?’ ait. dubitare videbat
  8. et pavidas posito procubuisse genu.
  9. haurit aquas tollensque manus, ignoscite, dixit
  10. ‘sacra! vir intrabo non adeunda viro.
  11. si scelus est, in me commissi poena redundet:
  12. sit capitis damno Roma soluta mei.’
  13. dixit et inrupit, factum dea rapta probavit
  14. pontificisque sui munere tuta fuit.
  15. nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae:
  16. ignis in Iliacis nunc erit usque focis,
  17. nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos
  18. hoc duce nec viva defodietur humo.
  19. sic incesta perit, quia quam violavit, in illam
  20. conditur, et Tellus Vestaque numen idem.