Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. par facies templi: nullus procurrit in illo
  2. angulus; a pluvio vindicat imbre tholus.
  3. cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?
  4. inveniam causas hac quoque parte suas.
  5. ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas
  6. semine Saturni, tertia Vesta fuit;
  7. utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur,
  8. de tribus impatiens restitit una viri.
  9. quid mirum, virgo si virgine laeta ministra
  10. admittit castas ad sua sacra manus?
  11. nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam,
  12. nataque de flamma corpora nulla vides.
  13. iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit
  14. nec capit et comites virginitatis amat.
  15. esse diu stultus Vestae simulacra putavi,
  16. mox didici curvo nulla subesse tholo:
  17. ignis inextinctus templo celatur in illo,
  18. effigiem nullam Vesta nec ignis habet,
  19. stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur,
  20. causaque par Grai nominis esse potest.