Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras.
  2. hanc animam vobis pro meliore damus.’
  3. sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit,
  4. quique adsint sacris, respicere illa vetat;
  5. virgaque Ianalis de spina ponitur alba,
  6. qua lumen thalamis parva fenestra dabat,
  7. post illud nec aves cunas violasse feruntur,
  8. et rediit puero, qui fuit ante, color,
  9. pinguia cur illis gustentur larda Kalendis,
  10. mixtaque cum calido sit faba farre, rogas?
  11. prisca dea est aliturque cibis, quibus ante solebat,
  12. nec petit ascitas luxuriosa dapes,
  13. piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,
  14. ostreaque in conchis tuta fuere suis.
  15. nec Latium norat, quam praebet Ionia dives,
  16. nec quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;
  17. et praeter pennas nihil in pavone placebat,
  18. nec tellus captas miserat ante feras,
  19. sus erat in pretio, caesa sue festa colebant:
  20. terra fabas tantum duraque farra dabat.