Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt
  2. naeniaque in volucres Marsa figurat anus,
  3. in thalamos venere Procae. Proca natus in illis
  4. praeda recens avium quinque diebus erat,
  5. pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;
  6. at puer infelix vagit opemque petit.
  7. territa voce sui nutrix accurrit alumni
  8. et rigido sectas invenit ungue genas,
  9. quid faceret? color oris erat, qui frondibus olim
  10. esse solet seris, quas nova laesit hiems.
  11. pervenit ad Cranen et rem docet, illa ‘timorem
  12. pone: tuus sospes’ dixit alumnus erit.
  13. venerat ad cunas: flebant materque paterque:
  14. sistite vos lacrimas, ipsa medebor ait.
  15. protinus arbutea postes ter in ordine tangit
  16. fronde, ter arbutea limina fronde notat;
  17. spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)
  18. extaque de porca cruda bimenstre tenet;
  19. atque ita noctis aves, extis puerilibus inquit
  20. ‘parcite: pro parvo victima parva cadit.