Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nympha iubet quaeri de more remotius antrum
  2. utque comes sequitur destituitque ducem,
  3. stulta! videt Ianus, quae post sua terga gerantur:
  4. nil agis, et latebras respicit ille tuas.
  5. nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem
  6. occupat amplexu speque potitus ait:
  7. ‘ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:
  8. hoc pretium positae virginitatis habe.’
  9. sic fatus spinam, qua tristes pellere posset
  10. a foribus noxas (haec erat alba), dedit.
  11. sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis
  12. guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:
  13. grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis,
  14. canities pinnis, unguibus hamus inest.
  15. nocte volant puerosque petunt nutricis egentes
  16. et vitiant cunis corpora rapta suis.
  17. carpere dicuntur lactentia viscera rostris
  18. et plenum poto sanguine guttur habent,
  19. est illis strigibus nomen; sed nominis huius
  20. causa, quod horrendum stridere nocte solent,