Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Prima dies tibi, Carna, datur, dea cardinis haec est:
  2. numine clausa aperit, claudit aperta suo.
  3. unde datas habeat vires, obscurior aevo
  4. fama, sed e nostro carmine certus eris.
  5. adiacet antiquus Tiberino lucus Helerni:
  6. pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
  7. inda sata est nymphe (Cranen 1 dixere priores)
  8. nequiquam multis saepe petita procis.
  9. rura sequi iaculisque feras agitare solebat
  10. nodosasque cava tendere valle plagas.
  11. non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem
  12. credebant; nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
  13. huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,
  14. reddebat tales protinus illa sonos:
  15. ‘haec loca lucis habent nimis et cum luce pudoris:
  16. si secreta magis ducis in antra, sequor.’
  17. credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit
  18. et latet et nullo est invenienda modo.
  19. viderat hanc Ianus visaeque cupidine captus
  20. ad duram verbis mollibus usus erat.