Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. antra: leves cursum sustinuistis aquae. 15 G EID — NP 16. HF 17. AC 18. BC 19. CC
  2. Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim
  3. edidit Arcadiis Pleias una Iovi,
  4. pacis et armorum superis imisque deorum
  5. arbiter, alato qui pede carpis iter,
  6. laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,
  7. quo didicit culte lingua docente loqui,
  8. templa tibi posuere patres spectantia Circum
  9. Idibus: ex illo est haec tibi festa dies.
  10. te, quicumque suas profitentur vendere merces,
  11. ture dato, tribuas ut sibi lucra, rogant,
  12. est aqua Mercurii portae vicina Capenae;
  13. si iuvat expertis credere, numen habet.
  14. huc venit incinctus tunica mercator et urna
  15. purus suffita, quam ferat, haurit aquam,
  16. uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda
  17. omnia, quae dominos sunt habitura novos;
  18. spargit et ipse suos lauro rorante capillos
  19. et peragit solita fallere voce preces:
  20. ablue praeteriti periuria temporis, inquit