Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. lumina restabant, quorum me causa latebat,
  2. cum sic errores abstulit illa meos:
  3. ‘vel quia purpureis collucent floribus agri,
  4. lumina sunt nostros visa decere dies;
  5. vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,
  6. atque oculos in se splendor uterque trahit;
  7. vel quia deliciis nocturna licentia nostris
  8. convenit, a vero tertia causa venit.’
  9. ‘est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,
  10. si liceat’ dixi: dixit et illa licet.
  11. ‘cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis
  12. imbelles capreae sollicitusque lepus?’
  13. non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos
  14. arvaque pugnaci non adeunda ferae.
  15. omnia finierat: tenues secessit in auras,
  16. mansit odor: posses scire fuisse deam.
  17. floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,
  18. sparge, precor, donis pectora nostra tuis.
  19. [*](3. CC lvd — in — cm )
  20. Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron
  21. semivir et flavi corpore mixtus equi.