Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet
  2. fulmina, ture dato sustinuisse manum,
  3. at si neglegimur, magnis iniuria poenis
  4. solvitur, et iustum praeterit ira modum.
  5. respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;
  6. causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
  7. respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;
  8. virgo est, et spretos bis tamen ulta focos,
  9. Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
  10. cum consternatus diripereris equis.
  11. longa referre mora est correcta oblivia damnis.
  12. me quoque Romani praeteriere patres,
  13. quid facerem, per quod Aerem manifesta doloris?
  14. exigerem nostrae qualia damna notae?
  15. excidit officium tristi mihi. nulla tuebar
  16. rura, nec in pretio fertilis hortus erat:
  17. lilia deciderant, violas arere videres,
  18. filaque punicei languida facta croci,
  19. saepe mihi Zephyrus ‘dotes corrumpere noli
  20. ipsa tuas’ dixit: dos mihi vilis erat.