Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. forsitan in teneris tantum mea regna coronis
  2. esse putes? tangit numen et arva meum.
  3. si bene floruerint segetes, erit area dives;
  4. si bene floruerit vinea, Bacchus erit;
  5. si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,
  6. pomaque proventum temporis huius habent.
  7. flore semel laeso pereunt viciaecque fabaeque,
  8. et pereunt lentes, advena Nile, tuae.
  9. vina quoque in magnis operose condita cellis
  10. florent, et nebulae dolia summa tegunt.
  11. mella meum munus: volucres ego mella daturas
  12. ad violam et cytisos et thyma cana voco.
  13. nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis
  14. luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.”
  15. talia dicentem tacitus mirabar, at illa
  16. ius tibi discendi, si qua requiris ait.
  17. dic, dea, respondi ludorum quae sit origo.
  18. vix bene desieram, rettulit illa mihi:
  19. ‘cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant,
  20. aut pecus aut latam dives habebat humum;