Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. cur ego desperem fieri sine coniuge mater
  2. et parere intacto, dummodo casta, viro?
  3. omnia temptabo latis medicamina terris
  4. et freta Tartareos excutiamque sinus.’
  5. vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. ‘nescio
  6. quid, nymphe, posse videris’ ait.
  7. ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:
  8. ira Iovis magni causa timoris erat.
  9. fer, precor, auxilium! dixit ‘celabitur auctor
  10. et Stygiae numen testificabor aquae.’
  11. quod petis, Oleniis inquam ‘mihi missus ab arvis
  12. flos dabit: est hortis unicus ille meis.
  13. qui dabat, hoc dixit ‘sterilem quoque tange iuvencam,
  14. mater erit.’ tetigi, nec mora, mater erat.
  15. protinus haerentem decerpsi pollice florem:
  16. tangitur et tacto concipit illa sinu.
  17. iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat
  18. fitque potens voti, Marsque creatus erat.
  19. qui memor accepti per me natalis ‘habeto
  20. tu quoque Romulea’ dixit in urbe locum.