Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1
  2. et Themis extremo saepe recepta loco est,
  3. donec Honor placidoque decens Reverentia voltu
  4. corpora legitimis inposuere toris.2
  5. hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem.
  6. quaque die partu est edita, magna fuit.
  7. nec mora, consedit medio sublimis Olympo
  8. aurea purpureo conspicienda sinu.
  9. consedere simul Pudor et Metus: omne videres
  10. numen ad hanc voltus composuisse suos.
  11. protinus intravit mentes suspectus honorum:
  12. fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.
  13. hic status in caelo multos permansit in annos,
  14. dum senior fatis excidit arce deus.
  15. Terra feros partus, immania monstra, Gigantas
  16. edidit ausuros in Iovis ire domum;
  17. mille manus illis dedit et pro cruribus angues,
  18. atque ait in magnos arma movete deos.
  19. extruere hi montes ad sidera summa parabant
  20. et magnum bello sollicitare Iovem;