Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. victus uterque parens tamen est pietate sororum:
  2. illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.
  3. ‘Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis!
  4. distuleram partes mense priore tuas.
  5. incipis Aprili, transis in tempora Mai:
  6. alter te fugiens, cum venit, alter habet,
  7. cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,
  8. convenit in laudes ille vel ille tuas.
  9. Circus in hunc exit clamataque palma theatris:
  10. hoc quoque cum Circi munere carmen eat.
  11. ipsa doce, quae sis. hominum sententia fallax:
  12. optima tu proprii nominis auctor eris.’
  13. sic ego. sic nostris respondit diva rogatis (
  14. dum loquitur, vernas emat ab ore rosas):
  15. ‘Chloris eram, quae Flora vocor: corrupta Latino
  16. nominis est nostri littera Graeca sono.
  17. Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis
  18. rem fortunatis ante fuisse viris,
  19. quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae
  20. sed generum matri repperit illa deum.