Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. lac dabat illa deo. sed fregit in arbore cornu
  2. truncaque dimidia parte decoris erat.
  3. sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis
  4. et plenum pomis ad Iovis ora tulit.
  5. ille ubi res caeli tenuit solioque paterno
  6. sedit, et invicto nil Iove maius erat,
  7. sidera nutricem, nutricis fertile cornu
  8. fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet,
  9. praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae
  10. aram constitui parvaque signa deum:
  11. voverat illa quidem Curius: sed multa 1 vetustas
  12. destruit, et saxo longa senecta nocet,
  13. causa tamen positi fuerat cognominis illis,
  14. quod praestant oculis omnia tuta suis.
  15. stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbis
  16. et sunt praesentes auxiliumque ferunt,
  17. at canis ante pedes saxo fabricatus eodem
  18. stabat: quae standi cum Lare causa fuit?
  19. servat uterque domum, domino quoque fidus uterque:
  20. compita grata deo, compita grata cani.