Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. num tamen est vero propius, cum condita Roma est,
  2. transferri iussos in nova tecta Lares
  3. mutantesque domum tectis agrestibus ignem
  4. et cessaturae supposuisse casae,
  5. per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
  6. quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.
  7. Ipse locus causas vati facit, urbis origo
  8. venit, ades factis, magne Quirine, tuis!
  9. iam luerat poenas frater Numitoris, et omne
  10. pastorum gemino sub duce volgus erat.
  11. contrahere agrestes et moenia ponere utrique
  12. convenit: ambigitur, moenia ponat uter.
  13. nil opus est dixit certamine Romulus ‘ullo:
  14. magna fides avium est, experiamur aves.’
  15. res placet, alter adit nemorosi saxa Palati,
  16. alter Aventinum mane cacumen init.
  17. sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine, pacto
  18. statur, et arbitrium Romulus urbis habet,
  19. apta dies legitur, qua moenia signet aratro.
  20. sacra Palis suberant: inde movetur opus.