Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos
  2. traicias celeri strenua membra pede.
  3. expositus mos est: moris mihi restat origo:
  4. turba facit dubium coeptaque nostra tenet.
  5. omnia purgat edax ignis vitiumque metallis
  6. excoquit: idcirco cum duce purgat ovis.
  7. an, quia cunctarum contraria semina rerum
  8. sunt duo discordes, ignis et unda, dei,
  9. iunxerunt elementa patres aptumque putarunt
  10. ignibus et sparsa tangere corpus aqua?
  11. an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul,
  12. his nova fit coniunx, haec duo magna putant?
  13. vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri
  14. credant et nimias Deucalionis aquas.
  15. pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,
  16. scintillam subito prosiluisse ferunt;
  17. prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:
  18. hoc argumentum flamma Parilis habet?
  19. an magis hunc morem pietas Aeneia fecit,
  20. innocuum victo cui dedit ignis iter?