Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. annuit. unde venit dixi ‘sua membra secandi
  2. impetus?’ ut tacui, Pieris orsa loqui:
  3. ‘Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis
  4. turrigeram casto vinxit amore deam.
  5. hunc sibi servari voluit, sua templa tueri,
  6. et dixit semper fac puer esse velis.
  7. ille fidem iussis dedit et si mentiar, inquit
  8. ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi.
  9. fallit et in nympha Sagaritide desinit esse
  10. quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.
  11. Naida volneribus succidit in arbore factis,
  12. illa perit: fatum Naidos arbor erat.
  13. hic furit et credens thalami procumbere tectum
  14. effugit et cursu Dindyma summa petit
  15. et modo tolle faces! remove modo verbera! clamat;
  16. saepe Palaestinas iurat adesse deas.
  17. ille etiam saxo corpus laniavit acuto,
  18. longaque in immundo pulvere tracta coma est,
  19. voxque fuit ‘merui! meritas do sanguine poenas.
  20. a! pereant partes, quae nocuere mihi!