Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. cum mare trux aries cornu decertat; at idem
  2. frontem dilectae laedere parcit ovis.
  3. deposita sequitur taurus feritate iuvencam,
  4. quem toti saltus, quem nemus omne tremit.
  5. vis eadem, lato quodcumque sub aequore vivit,
  6. servat et innumeris piscibus implet aquas.
  7. prima feros habitus homini detraxit: ab illa
  8. venerunt cultus mundaque cura sui.
  9. primus amans carmen vigilatum nocte negata
  10. dicitur ad clausas concinuisse fores,
  11. eloquiumque fuit duram exorare puellam,
  12. proque sua causa quisque disertus erat.
  13. mille per hanc artes motae; studioque placendi
  14. quae latuere prius, multa reperta ferunt.
  15. hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi
  16. audeat? a nobis sit furor iste procul,
  17. quid, quod ubique potens templisque frequentibus aucta,
  18. urbe tamen nostra ius dea maius habet?
  19. pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,
  20. cum gemuit teneram cuspide laesa manum: