Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. an quia de capitis fertur sine matre paterni
  2. vertice cum clipeo prosiluisse suo?
  3. an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
  4. venit? et hoc ipsum littera prisca docet.
  5. an quod habet legem, capitis quae pendere poenas
  6. ex illo iubeat furta reperta loco?
  7. a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,
  8. pro ducibus nostris aegida semper habe.
  9. [*](23. B TVBIL — NP)
  10. Summa dies e quinque tubas lustrare canoras
  11. admonet et forti sacrificare deae.
  12. nunc potes ad solem sublato dicere voltu
  13. hic here Phrixeae vellera pressit ovis.
  14. seminibus tostis sceleratae fraude novercae
  15. sustulerat nullas, ut solet, herba comas.
  16. mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet,
  17. quam sterili terrae Delphicus edat opem.
  18. hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles
  19. et iuvenis Phrixi funera sorte peti;
  20. utque recusantem cives et tempus et Ino
  21. compulerunt regem iussa nefanda pati,