Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,
  2. Volcanum tellus Hypsipylea colit,
  3. Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,
  4. pinigerum Fauni Maenalis ora caput:
  5. Mars Latio venerandus erat, quia praesidet
  6. armis: arma ferae genti remque decusque dabant,
  7. quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
  8. mensis in his etiam nomine Martis erit.
  9. tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,
  10. sextus apud populos, Hernica terra, tuos.
  11. inter Aricinos Albanaque tempora constat
  12. factaque Telegoni moenia celsa manu.
  13. quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,
  14. a tribus hunc primum turba Curensis habet;
  15. et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis
  16. convenit: huic genti quartus utrique deus.
  17. Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem,
  18. sanguinis auctori tempora prima dedit,
  19. nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
  20. ille minor geminis mensibus annus erat.