Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. melle pater fruitur, liboque infusa calenti
  2. iure repertori candida mella damus,
  3. femina cur presset, non est rationis opertae:
  4. femineos thyrso concitat ille choros.
  5. cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas
  6. haec est et gravidae munera vitis amat,
  7. cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho:
  8. hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.
  9. Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca
  10. hanc frondem cunis opposuisse ferunt,
  11. restat, ut inveniam, quare toga libera detur
  12. Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
  13. sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,
  14. et media est aetas inter utrumque tibi:
  15. seu, quia tu pater es, patres sua pignora, natos,
  16. commendant curae numinibusque tuis:
  17. sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te
  18. sumitur et vitae liberioris iter:
  19. an quia, cum colerent prisci studiosius agros,
  20. et faceret patrio rure senator opus,