Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
  2. fama nec a veri dissidet illa fide.
  3. plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis
  4. fugit et in Sacri vertice montis erat;
  5. iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos
  6. victus et humanis usibus apta Ceres,
  7. orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
  8. pauper, sed multae sedulitatis anus.
  9. illa levi mitra canos incincta capillos
  10. Angebat tremula rustica liba manu,
  11. atque ita per populum fumantia mane solebat
  12. dividere: haec populo copia grata fuit.
  13. pace domi facta signum posuere Perennae,
  14. quod sibi defectis illa ferebat opem.
  15. nunc mihi cur cantent superest obscena puellae
  16. dicere; nam coeunt certaque probra canunt,
  17. nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam
  18. et cum seducta talia verba facit:
  19. ‘mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum:
  20. pendet ab officio spes mihi magna tuo.